Regina coeli, laetare, alleluia:
Quia quem meruisti portare, alleluia.
Resurrexit sicut dixit, alleluia.
Ora pro nobis Deum, alleluia.
V. Gaude et laetare, Virgo Maria, Alleluia,
R. Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
Oremus:
Deus qui per resurrectionem Filii tui,
Domini nostri Iesu Christi,
mundum laetificare dignatus es:
praesta, quaesumus, ut per eius
Genetricem Virginem Mariam,
perpetuae capiamus gaudia vitae.
Per eundem Christum Dominum nostrum.
R. Amen.